1. igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes

2. de filiis Asaph Zacchur et Joseph et Nathania et Asarela filii Asaph sub manu Asaph prophetantis juxta regem

3. porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Jesajas et Sabias et Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum

4. Heman quoque filii Heman Bocciau Matthaniau Ozihel Subuhel et Jerimoth Ananias Anani Elietha Geddelthi et Romemthiezer et Jesbacasa Mellothi Othir Mazioth

5. omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut exaltaret cornu deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres

6. universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis in ministeria domus Domini juxta regem Asaph videlicet et Idithun et Heman

7. fuit autem numerus eorum cum fratribus suis qui erudiebant canticum Domini cuncti doctores ducenti octoginta octo

8. miseruntque sortes per vices suas ex æquo tam major quam minor doctus pariter et indoctus

9. egressaque est sors prima Joseph qui erat de Asaph secunda Godoliæ ipsi et filiis ejus et fratribus duodecim

10. tertia Zacchur filiis et fratribus ejus duodecim

11. quarta Isari filiis et fratribus ejus duodecim

12. quinta Nathaniæ filiis et fratribus ejus duodecim

13. sexta Bocciau filiis et fratribus ejus duodecim

14. septima Israhela filiis et fratribus ejus duodecim

15. octava Isajæ filiis et fratribus ejus duodecim

16. nona Matthaniæ filiis et fratribus ejus duodecim

17. decima Semejæ filiis et fratribus ejus duodecim

18. undecima Ezraël filiis et fratribus ejus duodecim

19. duodecima Asabiæ filiis et fratribus ejus duodecim

20. tertiadecima Subaël filiis et fratribus ejus duodecim

21. quartadecima Matthathiæ filiis et fratribus ejus duodecim

22. quintadecima Jerimoth filiis et fratribus ejus duodecim

23. sextadecima Ananiæ filiis et fratribus ejus duodecim

24. septimadecima Jesbocasæ filiis et fratribus ejus duodecim

25. octavadecima Anani filiis et fratribus ejus duodecim

26. nonadecima Mellothi filiis et fratribus ejus duodecim

27. vicesima Eliatha filiis et fratribus ejus duodecim

28. vicesima prima Othir filiis et fratribus ejus duodecim

29. vicesima secunda Godollathi filiis et fratribus ejus duodecim

30. vicesima tertia Maziuth filiis et fratribus ejus duodecim

31. vicesima quarta Romamthiezer filiis et fratribus ejus duodecim





“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina