1. porro filii Isachar Thola et Phua Jasub et Samaron quattuor

2. filii Thola Ozi et Raphaja et Jerihel et Jemai et Jebsem et Samuhel principes per domos cognationum suarum de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo milia sescenti

3. filii Ozi Jezraja de quo nati sunt Michaël et Obadia et Johel et Jesia quinque omnes principes

4. cumque eis per familias et populos suos accincti ad prœlium viri fortissimi triginta sex milia multas enim habuere uxores et filios

5. fratresque eorum per omnem cognationem Isachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt

6. Beniamin Bale et Bochor et Jadihel tres

7. filii Bale Esbon et Ozi et Ozihel et Jerimoth et Urai quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor

8. porro filii Bochor Zamira et Joas et Eliezer et Heliœnai et Amri et Jerimoth et Abia et Anathoth et Almathan omnes hii filii Bochor

9. numerati sunt autem per familias suas principes cognationum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti

10. porro filii Jadihel Balan filii autem Balan Hieus et Beniamin et Ahoth et Chanana et Jothan et Tharsis et Haisaar

11. omnes hii filii Jadihel principes cognationum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad prœlium procedentes

12. Sephan quoque et Apham filii Hir et Asim filii Ær

13. filii autem Nepthali Jasihel et Guni et Asar et Sellum filii Balaa

14. porro filius Manasse Esrihel concubinaque ejus syra peperit Machir patrem Galaad

15. Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim et Sepham et habuit sororem nomine Maacha nomen autem secundi Salphaad natæque sunt Salphaad filiæ

16. et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen ejus Phares porro nomen fratris ejus Sares et filii ejus Ulam et Recem

17. filius autem Ulam Badan hii sunt filii Galaad filii Machir filii Manasse

18. soror autem ejus Regina peperit virum Decorum et Abiezer et Moola

19. erant autem filii Semida Ahin et Sechem et Leci et Aniam

20. filii autem Ephraim Suthala Bareth filius ejus Thaath filius ejus Elada filius ejus Thaath filius ejus et hujus filius Zabad

21. et hujus filius Suthala et hujus filius Ezer et Elad occiderunt autem eos viri Geth indigenæ quia descenderant ut invaderent possessiones eorum

22. luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum

23. ingressusque est ad uxorem suam quæ concepit et peperit filium et vocavit nomen ejus Beria eo quod in malis domus ejus ortus esset

24. filia autem ejus fuit Sara quæ ædificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara

25. porro filius ejus Rapha et Reseph et Thale de quo natus est Thaan

26. qui genuit Laadan hujus quoque filius Ammiud genuit Elisama

27. de quo ortus est Nun qui habuit filium Josue

28. possessio autem eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran ad occidentalem plagam Gazer et filiæ ejus Sychem quoque cum filiabus suis usque Aza et filias ejus

29. juxta filios quoque Manasse Bethsan et filias ejus Thanach et filias ejus Mageddo et filias ejus Dor et filias ejus in his habitaverunt filii Joseph filii Israël

30. filii Aser Jomna et Jesua et Isui et Baria et Sara soror eorum

31. filii autem Baria Heber et Melchihel ipse est pater Barzaith

32. Heber autem genuit Jephlat et Somer et Otham et Suaa sororem eorum

33. filii Jephlat Phosech et Chamaal et Asoth hii filii Jephlat

34. porro filii Somer Ahi et Roaga et Jaba et Aram

35. filii autem Helem fratris ejus Supha et Jemna et Selles et Amal

36. filii Supha Sue Arnaphed et Sual et Beri et Jamra

37. Bosor et Od et Samma et Salusa et Jethran et Bera

38. filii Jether Jephonne et Phaspha et Ara

39. filii autem Olla Aree et Anihel et Resia

40. omnes hii filii Aser principes cognationum electi atque fortissimi duces ducum numerus autem eorum ætatis quæ apta esset ad bellum viginti sex milia





“O Senhor nos dá tantas graças e nós pensamos que tocamos o céu com um dedo. Não sabemos, no entanto, que para crescer precisamos de pão duro, das cruzes, das humilhações, das provações e das contradições.” São Padre Pio de Pietrelcina