1. et ecce vir Dei venit de Juda in sermone Domini in Bethel Hieroboam stante super altare et tus jaciente

2. et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait altare altare hæc dicit Dominus ecce filius nascetur domui David Josias nomine et immolabit super te sacerdotes excelsorum qui nunc in te tura succendunt et ossa hominum incendet super te

3. deditque in die illa signum dicens hoc erit signum quod locutus est Dominus ecce altare scinditur et effunditur cinis qui in eo est

4. cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat contra altare in Bethel extendit manum suam de altari dicens adprehendite eum et exaruit manus ejus quam extenderat contra eum nec valuit retrahere eam ad se

5. altare quoque scissum est et effusus cinis de altari juxta signum quod prædixerat vir Dei in sermone Domini

6. et ait rex ad virum Dei deprecare faciem Domini Dei tui et ora pro me ut restituatur manus mea mihi oravit vir Dei faciem Domini et reversa est manus regis ad eum et facta est sicut prius fuerat

7. locutus est autem rex ad virum Dei veni mecum domum ut prandeas et dabo tibi munera

8. responditque vir Dei ad regem si dederis mihi mediam partem domus tuæ non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto

9. sic enim mandatum est mihi in sermone Domini præcipientis non comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam qua venisti

10. abiit ergo per aliam viam et non est reversus per iter quo venerat in Bethel

11. prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel ad quem venit filius suus et narravit ei omnia opera quæ fecerat vir Dei illa die in Bethel et verba quæ locutus fuerat ad regem et narraverunt patri suo

12. et dixit eis pater eorum per quam viam abiit ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat vir Dei qui venerat de Juda

13. et ait filiis suis sternite mihi asinum qui cum stravissent ascendit

14. et abiit post virum Dei et invenit eum sedentem subtus terebinthum et ait illi tune es vir Dei qui venisti de Juda respondit ille ego sum

15. dixit ad eum veni mecum domum ut comedas panem

16. qui ait non possum reverti neque venire tecum nec comedam panem nec bibam aquam in loco isto

17. quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini dicens non comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per viam qua jeris

18. qui ait illi et ego propheta sum similis tui et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens reduc eum tecum in domum tuam et comedat panem et bibat aquam fefellit eum

19. et reduxit secum comedit ergo panem in domo ejus et bibit aquam

20. cumque sederent ad mensam factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eum

21. et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Juda dicens hæc dicit Dominus quia inobœdiens fuisti ori Domini et non custodisti mandatum quod præcepit tibi Dominus Deus tuus

22. et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco in quo præcepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum

23. cumque comedisset et bibisset stravit asinum prophetæ quem reduxerat

24. qui cum abisset invenit eum leo in via et occidit et erat cadaver ejus projectum in itinere asinus autem stabat juxta illum et leo stabat juxta cadaver

25. et ecce viri transeuntes viderunt cadaver projectum in via et leonem stantem juxta cadaver et venerunt et divulgaverunt in civitate in qua prophetes senex ille habitabat

26. quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via ait vir Dei est qui inobœdiens fuit ori Domini et tradidit eum Dominus leoni et confregit eum et occidit juxta verbum Domini quod locutus est ei

27. dixitque ad filios suos sternite mihi asinum qui cum stravissent

28. et ille abisset invenit cadaver ejus projectum in via et asinum et leonem stantes juxta cadaver non comedit leo de cadavere nec læsit asinum

29. tulit ergo prophetes cadaver viri Dei et posuit illud super asinum et reversus intulit in civitatem prophetæ senis ut plangerent eum

30. et posuit cadaver ejus in sepulchro suo et planxerunt eum heu frater

31. cumque planxissent eum dixit ad filios suos cum mortuus fuero sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est juxta ossa ejus ponite ossa mea

32. profecto enim veniet sermo quem prædixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel et contra omnia fana excelsorum quæ sunt in urbibus Samariæ

33. post verba hæc non est reversus Hieroboam de via sua pessima sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum quicumque volebat implebat manum suam et fiebat sacerdos excelsorum

34. et propter hanc causam peccavit domus Hieroboam et eversa est et deleta de superficie terræ





“Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu? Faça, portanto, uma boa leitura espiritual, a santa meditação, o exame de consciência, e fará progresso na perfeição cristã e no amor de Jesus.” São Padre Pio de Pietrelcina