1. verba Hieremiæ filii Helciæ de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth in terra Beniamin

2. quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiæ filii Amon regis Juda in tertiodecimo anno regni ejus

3. et factum est in diebus Joachim filii Josiæ regis Juda usque ad consummationem undecimi anni Sedeciæ filii Josiæ regis Juda usque ad transmigrationem Hierusalem in mense quinto

4. et factum est verbum Domini ad me dicens

5. priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de vulva sanctificavi te prophetam gentibus dedi te

6. et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego sum

7. et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quæ mittam te ibis et universa quæcumque mandavero tibi loqueris

8. ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut eruam te dicit Dominus

9. et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo

10. ecce constitui te hodie super gentes et super regna ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et ædifices et plantes

11. et factum est verbum Domini ad me dicens quid tu vides Hieremia et dixi virgam vigilantem ego video

12. et dixit Dominus ad me bene vidisti quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud

13. et factum est verbum Domini secundo ad me dicens quid tu vides et dixi ollam succensam ego video et faciem ejus a facie aquilonis

14. et dixit Dominus ad me ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terræ

15. quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis ait Dominus et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem et super omnes muros ejus in circuitu et super universas urbes Juda

16. et loquar judicia mea cum eis super omni malitia eorum qui dereliquerunt me et libaverunt diis alienis et adoraverunt opus manuum suarum

17. tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia quæ ego præcipio tibi ne formides a facie eorum nec enim timere te faciam vultum eorum

18. ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum æreum super omnem terram regibus Juda principibus ejus et sacerdotibus et populo terræ

19. et bellabunt adversum te et non prævalebunt quia tecum ego sum ait Dominus ut liberem te





“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina