1. octo annorum erat Josias cum regnare cœpisset et triginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Idida filia Phadaja de Besecath

2. fecitque quod placitum erat coram Domino et ambulavit per omnes vias David patris sui non declinavit ad dextram sive ad sinistram

3. anno autem octavodecimo regis Josiæ misit rex Saphan filium Aslia filii Mesullam scribam templi Domini dicens ei

4. vade ad Helciam sacerdotem magnum ut confletur pecunia quæ inlata est in templum Domini quam collegerunt janitores a populo

5. deturque fabris per præpositos in domo Domini qui et distribuent eam his qui operantur in templo Domini ad instauranda sarta tecta templi

6. tignariis videlicet et cementariis et his qui interrupta conponunt et ut emantur ligna et lapides de lapidicinis ad instaurandum templum

7. verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt sed in potestate habeant et in fide

8. dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam librum legis repperi in domo Domini deditque Helcias volumen Saphan qui et legit illud

9. venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei quod præceperat et ait conflaverunt servi tui pecuniam quæ repperta est in domo Domini et dederunt ut distribueretur fabris a præfectis operum templi Domini

10. narravitque Saphan scriba regi dicens librum dedit mihi Helcias sacerdos quem cum legisset Saphan coram rege

11. et audisset rex verba libri legis Domini scidit vestimenta sua

12. et præcepit Helciæ sacerdoti et Ahicham filio Saphan et Achobor filio Micha et Saphan scribæ et Asajæ servo regis dicens

13. ite et consulite Dominum super me et super populo et super omni Juda de verbis voluminis istius quod inventum est magna enim ira Domini succensa est contra nos quia non audierunt patres nostri verba libri hujus ut facerent omne quod scriptum est nobis

14. jerunt itaque Helcias sacerdos et Ahicham et Achobor et Saphan et Asaja ad Oldam propheten uxorem Sellum filii Thecue filii Araas custodis vestium quæ habitabat in Hierusalem in secunda locutique sunt ad eam

15. et illa respondit eis hæc dicit Dominus Deus Israël dicite viro qui misit vos ad me

16. hæc dicit Dominus ecce ego adducam mala super locum hunc et super habitatores ejus omnia verba legis quæ legit rex Juda

17. quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis inritantes me in cunctis operibus manuum suarum et succendetur indignatio mea in loco hoc et non extinguetur

18. regi autem Juda qui misit vos ut consuleretis Dominum sic dicetis hæc dicit Dominus Deus Israël pro eo quod audisti verba voluminis

19. et perterritum est cor tuum et humiliatus es coram Domino auditis sermonibus contra locum istum et habitatores ejus quo videlicet fierent in stuporem et in maledictum et scidisti vestimenta tua et flevisti coram me et ego audivi ait Dominus

20. idcirco colligam te ad patres tuos et colligeris ad sepulchrum tuum in pace ut non videant oculi tui omnia mala quæ inducturus sum super locum istum





O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina