1. factum est autem post hæc percussit David Philisthim et humiliavit eos et tulit David frenum tributi de manu Philisthim

2. et percussit Moab et mensus est eos funiculo coæquans terræ mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum et unum ad vivificandum factusque est Moab David serviens sub tributo

3. et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba quando profectus est ut dominaretur super flumen Eufraten

4. et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus et viginti milibus peditum subnervavit omnes jugales curruum dereliquit autem ex eis centum currus

5. venit quoque Syria Damasci ut præsidium ferret Adadezer regi Soba et percussit David de Syria viginti duo milia virorum

6. et posuit David præsidium in Syria Damasci factaque est Syria David serviens sub tributo servavit Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est

7. et tulit David arma aurea quæ habebant servi Adadezer et detulit ea in Hierusalem

8. et de Bete et de Beroth civitatibus Adadezer tulit rex David æs multum nimis

9. audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer

10. et misit Thou Joram filium suum ad regem David ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu ejus erant vasa argentea et vasa aurea et vasa ærea

11. quæ et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quæ sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat

12. de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalech et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba

13. fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum cæsis duodecim milibus

14. et posuit in Idumea custodes statuitque præsidium et facta est universa Idumea serviens David et servavit Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est

15. et regnavit David super omnem Israël faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo

16. Joab autem filius Sarviæ erat super exercitum porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis

17. et Sadoc filius Achitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Sarajas scriba

18. Banajas autem filius Jojada super Cherethi et Felethi filii autem David sacerdotes erant





“Dirás tu o mais belo dos credos quando houver noite em redor de ti, na hora do sacrifício, na dor, no supremo esforço duma vontade inquebrantável para o bem. Este credo é como um relâmpago que rasga a escuridão de teu espírito e no seu brilho te eleva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina