1. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

2. loquere filiis Israël anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quæ præcepit ut non fierent quippiam fecerit

3. si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino

4. et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ponetque manum super caput ejus et immolabit eum Domino

5. hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum testimonii

6. cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii

7. ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi

8. et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam omnia quæ intrinsecus sunt

9. duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia et adipem jecoris cum renunculis

10. sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum et adolebit ea super altare holocausti

11. pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo

12. et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur

13. quod si omnis turba Israël ignoraverit et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est

14. et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi

15. et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini

16. inferet sacerdos qui unctus est de sanguine ejus in tabernaculum testimonii

17. tincto digito aspergens septies contra velum

18. ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii

19. omnemque ejus adipem tollet et adolebit super altare

20. sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus

21. ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis

22. si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur

23. et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris inmaculatum

24. ponetque manum suam super caput ejus cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est

25. tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim ejus

26. adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato ejus ac dimittetur ei

27. quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terræ ut faciat quicquam ex his quæ Domini lege prohibentur atque delinquat

28. et cognoverit peccatum suum offeret capram inmaculatam

29. ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti

30. tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim ejus

31. omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei

32. sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatam

33. ponet manum super caput ejus et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum cædi hostiæ

34. sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim ejus

35. omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato ejus et dimittetur illi





“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina