1. David psalmus misericordiam et judicium cantabo tibi Domine psallam

2. et intellegam in via inmaculata quando venies ad me perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus meæ

3. non proponebam ante oculos meos rem iniustam facientes prævaricationes odivi non adhesit mihi

4. cor pravum declinante a me maligno non cognoscebam

5. detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar superbo oculo et insatiabili corde cum hoc non edebam

6. oculi mei ad fideles terræ ut sederent mecum ambulans in via inmaculata hic mihi ministrabat

7. non habitabat in medio domus meæ qui facit superbiam qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum

8. in matutino interficiebam omnes peccatores terræ ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem





“Caminhe com alegria e com o coração o mais sincero e aberto que puder. E quando não conseguir manter esta santa alegria, ao menos não perca nunca o valor e a confiança em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina