1. dixerunt enim apud se cogitantes non recte exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ et non est refrigerium in fine hominis et non est qui agnitus sit reversus ab inferis

2. quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam non fuerimus quoniam fumus afflatus est in naribus nostris et sermo scintillæ ad commovendum cor nostrum

3. quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis ær et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis et a calore illius adgravata

4. et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus et nemo memoriam habebit operum nostrorum

5. umbræ enim transitus est tempus nostrum et non est reversio finis nostri quoniam consignata est et nemo revertetur

6. venite ergo et fruamur bonis quæ sunt et utamur creaturam tamquam in juventute celeriter

7. vino pretioso et unguentis nos impleamus et non prætereat nos flos temporis

8. coronemus nos rosis antequam marcescant nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra

9. ubique relinquamus signa lætitiæ quoniam hæc est pars nostra et hæc est sors

10. opprimamus pauperem justum et non parcamus viduæ nec veterani revereamur canos multi temporis

11. sit autem fortitudo nostra lex iniustitiæ quod infirmum est enim inutile invenitur

12. circumveniamus ergo justum quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ

13. promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat

14. factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum

15. gravis est nobis etiam ad videndum quoniam dissimilis est aliis vita illius et inmutatæ sunt viæ ejus

16. tamquam nugaces æstimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab inmunditiis et præfert novissima justorum et gloriatur patrem Deum se habere

17. videamus ergo si sermones illius veri sunt et temptemus quæ ventura sunt illi et sciemus quæ erunt novissima illius

18. si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit eum de manu contrariorum

19. contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus reverentiam illius et probemus patientiam ipsius

20. morte turpissima condemnemus illum erit enim ei respectus ex sermonibus illius

21. hæc cogitaverunt et erraverunt excæcavit enim illos malitia eorum

22. et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt justitiæ nec judicaverunt honorem animarum sanctarum

23. quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem suæ similitudinis fecit illum

24. invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum

25. imitantur autem illum qui sunt ex parte illius





“Há alegrias tão sublimes e dores tão profundas que não se consegue exprimir com palavras. O silêncio é o último recurso da alma, quando ela está inefavelmente feliz ou extremamente oprimida!” São Padre Pio de Pietrelcina