1. Et respondens Iesus dixit ite rum in parabolis eis dicens:

2. “Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.

3. Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.

4. Iterum misit alios servos dicens: “Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa, et omnia parata; venite ad nuptias”.

5. Illi autem neglexerunt et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam;

6. reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia affectos occiderunt.

7. Rex autem iratus est et, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit.

8. Tunc ait servis suis: “Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni;

9. ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias”.

10. Et egressi servi illi in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos; et impletae sunt nuptiae discumbentium.

11. Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali

12. et ait illi: “Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem?”. At ille obmutuit.

13. Tunc dixit rex ministris: “Ligate pedes eius et manus et mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium”.

14. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi”.

15. Tunc abeuntes pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone.

16. Et mittunt ei discipulos suos cum herodianis dicentes: “Magister, scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enim respicis personam hominum.

17. Dic ergo nobis quid tibi videatur: Licet censum dare Caesari an non?”.

18. Cognita autem Iesus nequitia eorum, ait: “Quid me tentatis, hypocritae?

19. Ostendite mihi nomisma census”. At illi obtulerunt ei denarium.

20. Et ait illis: “Cuius est imago haec et suprascriptio?”.

21. Dicunt ei: “Caesaris”. Tunc ait illis: “Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo”.

22. Et audientes mirati sunt et, relicto eo, abierunt.

23. In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem, et interrogaverunt eum

24. dicentes: “Magister, Moyses dixit, si quis mortuus fuerit non habens filios, ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo.

25. Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo;

26. similiter secundus et tertius usque ad septimum.

27. Novissime autem omnium mulier defuncta est.

28. In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? Omnes enim habuerunt eam”.

29. Respondens autem Iesus ait illis: “Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei;

30. in resurrectione enim neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelo.

31. De resurrectione autem mortuorum non legistis, quod dictum est vobis a Deo dicente:

32. “Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob”? Non est Deus mortuorum sed viventium”.

33. Et audientes turbae mirabantur in doctrina eius.

34. Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum.

35. Et interrogavit unus ex eis legis doctor tentans eum:

36. “Magister, quod est mandatum magnum in Lege?”.

37. Ait autem illi: “Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua:

38. hoc est magnum et primum mandatum.

39. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum.

40. In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae”.

41. Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Iesus

42. dicens: “Quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est?”. Dicunt ei: “David”.

43. Ait illis: “Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominum dicens:

44. “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis”?

45. Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius eius est?”.

46. Et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.





“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina