1. Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israel.

2. In anno autem tertio descendit Iosaphat rex ludae ad regem Israel,

3. dixitque rex Israel ad servos suos: “Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriae?”.

4. Et ait ad Iosaphat: “Veniesne mecum ad proeliandum in Ramoth Galaad?”.

5. Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “Sicut ego sum, ita et tu; populus meus et populus tuus unum sunt, et equites mei et equites tui”. Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “Quaere, oro te, hodie sermonem Domini”.

6. Congregavit ergo rex Israel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos: “Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere?”. Qui responderunt: “Ascende, et dabit Dominus in manu regis”.

7. Dixit autem Iosaphat: “Non est hic et alius propheta Domini, ut interrogemus per eum?”.

8. Et ait rex Israel ad Iosaphat: “Remansit vir unus, per quem possimus interrogare Dominum; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum: Michaeas filius Iemla”. Cui Iosaphat ait: “Ne loquaris ita, rex”.

9. Vocavit ergo rex Israel eunuchum quendam et dixit ei: “Festina adducere Michaeam filium Iemla”.

10. Rex autem Israel et Iosaphat rex Iudae sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae; et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum.

11. Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea et ait: “Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam”.

12. Omnesque prophetae similiter prophetabant dicentes: “Ascende in Ramoth Galaad et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis”.

13. Nuntius vero, qui ierat ut vocaret Michaeam, locutus est ad eum dicens: “Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona praedicant; sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona”.

14. Cui Michaeas ait: “Vivit Dominus quia, quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar!”.

15. Venit itaque ad regem, et ait illi rex: “Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum, an cessare?”. Cui ille respondit: “Ascende et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis”.

16. Dixit autem rex ad eum: “Iterum atque iterum adiuro te, ut non loquaris mihi, nisi quod verum est in nomine Domini”.

17. Et ille ait: “Vidi cunctum Israel dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus: “Non habent isti dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace””.

18. Dixit ergo rex Israel ad Iosaphat: “Numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum?”.

19. Ille vero addens ait: “Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris.

20. Et ait Dominus: “Quis decipiet Achab, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad?”. Et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter.

21. Egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait: “Ego decipiam illum”. Cui locutus est Dominus: “In quo?”.

22. Et ille ait: “Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius”. Et dixit Dominus: “Decipies et praevalebis; egredere et fac ita”.

23. Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum”.

24. Accessit autem Sedecias filius Chanaana et percussit Michaeam in maxillam et dixit: “Quomodo transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi?”.

25. Et ait Michaeas: “Visurus es in die illa, quando ingredieris cubiculum intra cubiculum, ut abscondaris”.

26. Et ait rex Israel: “Tolle Michaeam, et maneat apud Amon principem civitatis et apud Ioas filium regis,

27. et dic eis: “Haec dicit rex: Mittite virum istum in carcerem et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae, donec revertar in pace””.

28. Dixitque Michaeas: “Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me”. Et ait: “Audite, populi omnes!”.

29. Ascendit itaque rex Israel et Iosaphat rex Iudae in Ramoth Galaad.

30. Dixitque rex Israel ad Iosaphat: “Mutato aspectu ineundum est proelium; tu autem induere vestibus tuis”. Porro rex Israel mutavit aspectum et ingressus est bellum.

31. Rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus dicens: “Non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam, nisi contra regem Israel solum”.

32. Cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel et impetu facto pugnabant contra eum. Et exclamavit Iosaphat;

33. intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israel et cessaverunt ab eo.

34. Vir autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et percussit regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille dixit aurigae suo: “Verte manum tuam et eice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum”.

35. Aggravatum est ergo proelium in die illa; et rex Israel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis plagae in sinum currus.

36. Et clamor insonuit in universo exercitu ad solis occasum: “Unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam!”.

37. Mortuus est igitur rex et perlatus est Samariam; sepelieruntque regem in Samaria.

38. Et laverunt currum eius in piscina Samariae; et linxerunt canes sanguinem eius, et scorta laverunt se iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat.

39. Reliqua vero gestorum Achab et universa, quae fecit, et domus eburnea, quam aedificavit, cunctaeque urbes, quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?

40. Dormivit ergo Achab cum patribus suis; et regnavit Ochozias filius eius pro eo.

41. Iosaphat vero filius Asa regnare coeperat super Iudam anno quarto Achab regis Israel;

42. triginta quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et viginti quinque annos regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Azuba filia Selachi.

43. Et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea; fecitque, quod rectum erat in conspectu Domini.

44. Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc enim populus sacrificabat et adolebat in excelsis.

45. Pacemque fecit Iosaphat cum rege Israel.

46. Reliqua autem gestorum Iosaphat et opera eius, quae fortiter gessit, et proelia, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?

47. Sed et reliquias prostibulorum, qui remanserant in diebus Asa patris eius, abstulit de terra.

48. Nec erat tunc rex in Edom sed praefectus regius.

49. Rex vero Iosaphat fecerat naves Tharsis, quae navigarent in Ophir propter aurum; et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber.

50. Tunc ait Ochozias filius Achab ad Iosaphat: “Vadant servi mei cum servis tuis in navibus”. Et noluit Iosaphat.

51. Dormivitque Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui; regnavitque Ioram filius eius pro eo.

52. Ochozias autem filius Achab regnare coeperat super Israel in Samaria anno septimo decimo Iosaphat regis Iudae regnavitque super Israel duobus annis.

53. Et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suae et in via Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel;

54. servivit quoque Baal et adoravit eum et irritavit Dominum, Deum Israel, iuxta omnia, quae fecerat pater eius.





“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina