Znaleziono 24 Wyniki dla: Antiochiam

  • Videns autem Lysias factam eversionem exercitus sui, Iudae vero audaciam et quemadmodum parati sunt aut vivere aut mori fortiter, abiit Antiochiam et colligebat externos, ut multo numero rursus venirent in Iudaeam. (Liber I Maccabaeorum 4, 35)

  • Et discessit festinanter et reversus est Antiochiam; et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem per vim. (Liber I Maccabaeorum 6, 63)

  • et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam. (Liber I Maccabaeorum 10, 68)

  • Et intravit Ptolemaeus Antiochiam et imposuit duo diademata capiti suo, Aegypti et Asiae. (Liber I Maccabaeorum 11, 13)

  • Et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam, et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum. (Liber I Maccabaeorum 11, 44)

  • Et accepit Tryphon bestias et obtinuit Antiochiam. (Liber I Maccabaeorum 11, 56)

  • Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens in Daphne secus Antiochiam. (Liber II Maccabaeorum 4, 33)

  • Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velocius Antiochiam regressus est, existimans se prae superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad ambulandum deducturum propter mentis elationem. (Liber II Maccabaeorum 5, 21)

  • humiliatus ab his, qui secundum ipsum exsistimabantur exigui esse, auxilio Domini, deposita veste gloriae, per mediterranea fugitivi more solitarius effectus venit Antiochiam, super omnia prosperatus in interitu exercitus. (Liber II Maccabaeorum 8, 35)

  • De quibus autem ad regem iudicavit referendum, confestim aliquem mittite inter vos conferentes de his, ut proponamus, sicut congruit vobis; nos enim Antiochiam accedimus. (Liber II Maccabaeorum 11, 36)

  • Accessit Lysias ad tribunal, exposuit rationem congruenter, persuasit, sedavit, tranquillos fecit, regressus est Antiochiam. Hoc modo res gestae a rege, adventus et profectionis eius, processerunt. (Liber II Maccabaeorum 13, 26)

  • Itaque rex exasperatus et pessimi huius criminationibus irritatus, scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de conventionibus, iubere tamen Maccabaeum citius vinctum mittere Antiochiam. (Liber II Maccabaeorum 14, 27)


“O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade”. São Padre Pio de Pietrelcina