Znaleziono 14 Wyniki dla: Esca

  • Et introiens munda manebat in tabernaculo, usque dum afferretur esca eius in vesperum. (Liber Iudith 12, 9)

  • Festinavit et significavit ire dixitque ad regem et duces exercitus et viros: “Deficimus cotidie, et esca nobis modica est, et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbunt nobis negotia regni. (Liber I Maccabaeorum 6, 57)

  • Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum et paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem et ad omnem gustum aptum. (Liber Sapientiae 16, 20)

  • In ira Domini exercituum incenditur terra; et est populus quasi esca ignis: vir fratri suo non parcit. (Liber Isaiae 9, 18)

  • Folia eius pulcherrima, et fructus eius nimius, et esca universorum in ea. Subter eam habitabant bestiae agri, et in ramis eius conversabantur volucres caeli, et ex ea vescebatur omnis caro. (Prophetia Danielis 4, 9)

  • et rami eius pulcherrimi, et fructus eius nimius, et esca omnium in ea, subter eam habitantes bestiae agri, et in ramis eius commorantes aves caeli, (Prophetia Danielis 4, 18)

  • Vos autem polluistis illud in eo quod dicitis: “Mensa Domini contaminata est, et contemptibilis esca eius”. (Prophetia Malachiae 1, 12)

  • Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 4)

  • Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 25)

  • Anima enim plus est quam esca, et corpus quam vestimentum. (Evangelium secundum Lucam 12, 23)

  • Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto; (Epistula ad Romanos 14, 17)

  • “Esca ventri, et venter escis!”. Deus autem et hunc et has destruet. Corpus autem non fornicationi sed Domino, et Dominus corpori; (Epistula I ad Corinthios 6, 13)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina