Znaleziono 33 Wyniki dla: Escam

  • Dixitque Deus: “Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram et universa ligna, quae habent in semetipsis fructum ligni portantem sementem, ut sint vobis in escam (Liber Genesis 1, 29)

  • Eritque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et bestiis terrae, et non erit qui abigat. (Liber Deuteronomii 28, 26)

  • Sed et qui iuxta eos erant, usque ad Issachar et Zabulon et Nephthali, afferebant panes in asinis et camelis et mulis et bobus, escam farinae, palathas, uvam passam, vinum, oleum, boves, oves ad omnem copiam; gaudium quippe erat in Israel. (Liber I Paralipomenon 12, 41)

  • Propter hoc ascendemus, et erunt in escam militiae tuae, dominator Holofernes”. (Liber Iudith 5, 24)

  • pertransierunt quasi naves arundineae, sicut aquila volans ad escam. (Liber Iob 9, 26)

  • Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum vagantes, eo quod non habeant cibos? (Liber Iob 38, 41)

  • Inde contemplatur escam, et de longe oculi eius prospiciunt. (Liber Iob 39, 29)

  • Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt; (Liber Psalmorum 14, 4)

  • Et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto. (Liber Psalmorum 69, 22)

  • Tu confregisti capita Leviathan, dedisti eum escam monstris maris. (Liber Psalmorum 74, 14)

  • catuli leonum rugientes, ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi. (Liber Psalmorum 104, 21)

  • Omnia a te exspectant, ut des illis escam in tempore suo. (Liber Psalmorum 104, 27)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina