Znaleziono 99 Wyniki dla: Fieri

  • Sed, quae immolant, daemoniis immolant et non Deo; nolo autem vos communicantes fieri daemoniis. (Epistula I ad Corinthios 10, 20)

  • Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi. (Epistula ad Galatas 4, 15)

  • Propterea nolite fieri imprudentes, sed intellegite, quae sit voluntas Domini. (Epistula ad Ephesios 5, 17)

  • cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt; quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 10)

  • Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, (Epistula I ad Timotheum 2, 1)

  • qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. (Epistula I ad Timotheum 2, 4)

  • Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem; (Epistula I ad Timotheum 6, 9)

  • bene agere, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare, (Epistula I ad Timotheum 6, 18)

  • Nolite plures magistri fieri, fra tres mei, scientes quoniam maius iudicium accipiemus. (Epistula Iacobi 3, 1)

  • ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri. (Epistula Iacobi 3, 10)

  • Cui resistite fortes fide, scientes eadem passionum ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri. (Epistula I Petri 5, 9)

  • Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere ser vis suis, quae oportet fieri cito, et significavit mittens per angelum suum servo suo Ioanni, (Apocalypsis Ioannis 1, 1)


“Nunca vá se deitar sem antes examinar a sua consciência sobre o dia que passou. Enderece todos os seus pensamentos a Deus, consagre-lhe todo o seu ser e também todos os seus irmãos. Ofereça à glória de Deus o repouso que você vai iniciar e não esqueça do seu Anjo da Guarda que está sempre com você.” São Padre Pio de Pietrelcina