Znaleziono 37 Wyniki dla: Hesebon

  • Tulit ergo Israel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorraei, in Hesebon scilicet et viculis eius. (Liber Numeri 21, 25)

  • Hesebon enim erat urbs Sehon regis Amorraei, qui pugnavit contra primum regem Moab et tulit omnem terram, quae dicionis illius fuerat usque Arnon. (Liber Numeri 21, 26)

  • Idcirco dicitur in proverbio: “Venite in Hesebon! Aedificetur et construatur civitas Sehon! (Liber Numeri 21, 27)

  • Ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon et devoravit Ar Moabitarum et deglutivit excelsa Arnon. (Liber Numeri 21, 28)

  • Iecimus sagittas in eos, disperiit Hesebon usque Dibon. Vastavimus usque Nophe et usque Medaba”. (Liber Numeri 21, 30)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius, faciesque illi, sicut fecisti Sehon regi Amorraeorum habitatori Hesebon”. (Liber Numeri 21, 34)

  • “Ataroth et Dibon et Iazer et Nemra, Hesebon et Eleale et Sabam et Nabo et Beon, (Liber Numeri 32, 3)

  • Filii vero Ruben aedificaverunt Hesebon et Eleale et Cariathaim (Liber Numeri 32, 37)

  • Postquam percussit Sehon regem Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astharoth et in Edrai, (Liber Deuteronomii 1, 4)

  • Surgite! Proficiscimini et transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorraeum; et terram eius incipe possidere et committe adversus eum proelium. (Liber Deuteronomii 2, 24)

  • Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis dicens: (Liber Deuteronomii 2, 26)

  • Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum, quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut est in praesenti die. (Liber Deuteronomii 2, 30)


“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina