Znaleziono 31 Wyniki dla: Iezrahel
et Iezrahel et Iucadam et Zanoa, (Liber Iosue 15, 56)
Cui responderunt filii Ioseph: “Montana non sufficiunt nobis, et ferreis curribus utuntur omnes Chananaei, qui habitant in terra campestri, Bethsan cum filiabus suis et illi, qui sunt in planitie Iezrahel”. (Liber Iosue 17, 16)
Fuitque eius hereditas Iezrahel et Chasaloth et Sunam (Liber Iosue 19, 18)
Igitur omnis Madian et Amalec et orientales populi congregati sunt simul et transeuntes Iordanem castrametati sunt in valle Iezrahel. (Liber Iudicum 6, 33)
Sed et Achinoam accepit David de Iezrahel, et fuit utraque uxor eius. (Liber I Samuelis 25, 43)
Congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Aphec; sed et Israel castrametatus est super fontem, qui erat in Iezrahel. (Liber I Samuelis 29, 1)
Surrexit itaque de nocte David ipse et viri eius, ut proficiscerentur mane et reverterentur ad terram Philisthim. Philisthim autem ascenderunt in Iezrahel. (Liber I Samuelis 29, 11)
regemque constituit super Galaad et super Aser et super Iezrahel et super Ephraim et super Beniamin et super Israel universum. (Liber II Samuelis 2, 9)
Erat autem Ionathan filio Saul filius debilis pedibus. Quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Ionathan ex Iezrahel. Tollens itaque eum nutrix sua fugit; cumque festinaret, ut fugeret, cecidit et claudus effectus est habuitque vocabulum Meribbaal. (Liber II Samuelis 4, 4)
Baana filius Ahilud regebat Thanach et Mageddo et universam Bethsan, quae est iuxta Sarthan subter Iezrahel, a Bethsan usque Abelmehula et usque ultra Iecmaam; (Liber I Regum 4, 12)
Et factum est interea: ecce caeli contenebrati sunt, et nubes et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab abiit in Iezrahel. (Liber I Regum 18, 45)
Et manus Domini facta est super Eliam; accinctisque lumbis, currebat ante Achab, donec veniret in Iezrahel. (Liber I Regum 18, 46)