Znaleziono 125 Wyniki dla: Iordanem

  • Ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan; et possidebimus hereditatem nostram trans Iordanem”. (Liber Numeri 32, 32)

  • Profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab supra Iordanem contra Iericho; (Liber Numeri 33, 48)

  • “Praecipe filiis Israel et dic ad eos: Quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan, (Liber Numeri 33, 51)

  • et tendent usque ad Iordanem, et ad ultimum Salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu”. (Liber Numeri 34, 12)

  • id est duae semis tribus, acceperunt partem suam trans Iordanem contra Iericho ad orientalem plagam”. (Liber Numeri 34, 15)

  • Haec quoque locutus est Do minus ad Moysen in campe stribus Moab supra Iordanem contra Iericho: (Liber Numeri 35, 1)

  • “Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan, (Liber Numeri 35, 10)

  • tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan, (Liber Numeri 35, 14)

  • Haec sunt mandata atque iudicia, quae mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israel in campestribus Moab supra Iordanem contra Iericho. (Liber Numeri 36, 13)

  • Haec sunt verba, quae locutus est Moyses ad omnem Israel trans Iordanem in solitudine, in Araba contra Suph, inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth et Dizahab. (Liber Deuteronomii 1, 1)

  • trans Iordanem in terra Moab coepitque Moyses explanare legem hanc et dicere: (Liber Deuteronomii 1, 5)

  • sicut fecerunt mihi filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitae, qui morantur in Ar, donec veniam ad Iordanem et transeam in terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. (Liber Deuteronomii 2, 29)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina