Znaleziono 28 Wyniki dla: Locuta

  • et secundum verba haec locuta est: “Ingressus est ad me servus Hebraeus, quem adduxisti, ut illuderet mihi; (Liber Genesis 39, 17)

  • Ad quam locuta filia pharaonis: “Accipe, ait, puerum istum et nutri mihi; ego dabo tibi mercedem tuam”. Suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae pharaonis. (Liber Exodus 2, 9)

  • Aperuitque Dominus os asinae, et locuta est: “Quid feci tibi? Cur percutis me ecce iam tertio?”. (Liber Numeri 22, 28)

  • Respondit Moyses filiis Israel et, Domino praecipiente, ait: “Recte tribus filiorum Ioseph locuta est, (Liber Numeri 36, 5)

  • Locuta quoque sunt ligna ad vitem: “Veni et impera nobis”. (Liber Iudicum 9, 12)

  • Locuta est ergo Dalila ad Samson: “Dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo, et quid sit, quo ligatus humilieris”. (Liber Iudicum 16, 6)

  • Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial, quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesens”. (Liber I Samuelis 1, 16)

  • Ludam in conspectu Domini et vilior fiam plus quam factus sum et ero deiectus in oculis meis, sed apud ancillas, de quibus locuta es, gloriosior apparebo”. (Liber II Samuelis 6, 22)

  • Qui cum accessisset ad eam, ait illi: “Tu es Ioab?”. Et ille respondit: “Ego”. Ad quem sic locuta est: “Audi sermones ancillae tuae”. Qui respondit: “Audio”. (Liber II Samuelis 20, 17)

  • Ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis sapienter. Qui abscissum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab. Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua. Ioab autem reversus est Ierusalem ad regem. (Liber II Samuelis 20, 22)

  • Et ingressa Ierusalem multo cum comitatu et divitiis, camelis portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas, venit ad Salomonem et locuta est ei universa, quae habebat in corde suo. (Liber I Regum 10, 2)

  • Factum est autem cum audisset Iezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab: “Surge, posside vineam Naboth Iezrahelitae, qui noluit tibi acquiescere et dare eam, accepta pecunia; non enim vivit Naboth, sed mortuus est”. (Liber I Regum 21, 15)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina