Znaleziono 77 Wyniki dla: Simon

  • Et vidit Simon Ioannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum; et habitavit in Gazaris. (Liber I Maccabaeorum 13, 54)

  • Ut audierunt autem quod Simon frater eius factus esset summus sacerdos loco eius, et ipse obtineret regionem et civitates in ea, (Liber I Maccabaeorum 14, 17)

  • Post haec autem misit Simon Numenium Romam habentem clipeum aureum magnum pondo minarum mille ad statuendam cum eis societatem. (Liber I Maccabaeorum 14, 24)

  • Quoniam frequenter facta sunt proelia in regione, Simon autem filius Matthathiae, filius ex filiis Ioarib, et fratres eius dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis suae, ut starent sancta ipsorum et lex; et gloria magna glorificaverunt gentem suam. (Liber I Maccabaeorum 14, 29)

  • Tunc restitit Simon et pugnavit pro gente sua et erogavit pecunias multas et armavit viros virtutis gentis suae et dedit illis stipendia. (Liber I Maccabaeorum 14, 32)

  • Et suscepit Simon et placuit ei, ut summo sacerdotio fungeretur et esset dux et princeps gentis Iudaeorum et sacerdotum et praeesset omnibus”. (Liber I Maccabaeorum 14, 47)

  • exemplum autem eorum ponere in aerario, ut habeat Simon et filii eius. (Liber I Maccabaeorum 14, 49)

  • Et misit ad eum Simon duo milia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa. (Liber I Maccabaeorum 15, 26)

  • Et respondit ei Simon et dixit ei: “Neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum, quae iniuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est. (Liber I Maccabaeorum 15, 33)

  • Et vocavit Simon duos filios seniores, Iudam et Ioannem, et ait illis: “Ego et fratres mei et domus patris mei expugnavimus hostes Israel ab adulescentia usque in hunc diem, et prosperatum est in manibus nostris liberare Israel saepius. (Liber I Maccabaeorum 16, 2)

  • Simon autem perambulans civitates, quae erant in regione, et sollicitudinem gerens earum descendit in Iericho ipse et Matthathias et Iudas filii eius, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo, hic est mensis Sabath. (Liber I Maccabaeorum 16, 14)

  • Et, cum inebriatus esset Simon et filii eius, surrexit Ptolemaeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in convivium et occiderunt eum et duos filios eius et quosdam pueros eius. (Liber I Maccabaeorum 16, 16)


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina