Znaleziono 33 Wyniki dla: Vidimus
Qui responderunt: “Vidimus tecum esse Dominum et idcirco diximus: Sit iuramentum inter nos et te, et ineamus tecum foedus, (Liber Genesis 26, 28)
Qui responderunt: “Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis”. Dixitque ad eos Ioseph: “Numquid non Dei est interpretatio? Referte mihi quid videritis”. (Liber Genesis 40, 8)
ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum. (Liber Genesis 41, 11)
Sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi; (Liber Numeri 13, 28)
ibi vidimus gigantes, filios Enac de genere giganteo, quibus comparati quasi locustae videbamur”. (Liber Numeri 13, 33)
Quo ascendemus? Fratres nostri terruerunt cor nostrum dicentes: Maxima multitudo est et nobis in statura procerior; urbes magnae et ad caelum usque munitae; etiam filios Enacim vidimus ibi”. (Liber Deuteronomii 1, 28)
et dixit ad uxorem suam: “Morte moriemur, quia vidimus Deum”. (Liber Iudicum 13, 22)
“Surgite, et ascendamus adversus eos. Vidimus enim terram valde opulentam et uberem, et vos neglegetis? Nolite cessare; eamus et possideamus eam. (Liber Iudicum 18, 9)
Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri; Deus fundavit eam in aeternum. (Liber Psalmorum 48, 9)
Signa nostra non vidimus; iam non est propheta, et apud nos non est qui cognoscat amplius. (Liber Psalmorum 74, 9)
Laetifica nos pro diebus, quibus nos humiliasti, pro annis, quibus vidimus mala. (Liber Psalmorum 90, 15)
et exhortatus est eos et dixit illis: “Vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis proelia et angustias quales vidimus. (Liber I Maccabaeorum 13, 3)