Znaleziono 83 Wyniki dla: agro

  • Cognovi omnia volatilia caeli; et, quod movetur in agro, meum est. (Liber Psalmorum 50, 11)

  • Praepara foris opus tuum et diligenter exerce illud in agro tuo, ut postea aedifices domum tuam. (Liber Proverbiorum 24, 27)

  • Vae, qui coniungunt domum ad domum et agrum agro copulant usque ad terminum loci! Numquid habitabitis vos soli in medio terrae? (Liber Isaiae 5, 8)

  • adulteria tua et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuae. Super colles in agro vidi abominationes tuas. Vae tibi, Ierusalem! Non mundaberis; usquequo adhuc?”. (Liber Ieremiae 13, 27)

  • Nam et cerva in agro peperit et reliquit, quia non erat herba. (Liber Ieremiae 14, 5)

  • Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismael: “Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro, frumenti et hordei et olei et mellis”; et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis. (Liber Ieremiae 41, 8)

  • Gladius foris, pestis et fames intrinsecus. Qui in agro est, gladio morietur; et, qui in civitate, fame et pestilentia devorabuntur. (Prophetia Ezechielis 7, 15)

  • Filiae quoque eius, quae sunt in agro, gladio interficientur, et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 26, 6)

  • Filias tuas, quae sunt in agro, gladio interficiet, et circumdabit te munitionibus et comportabit aggerem in gyro et levabit contra te clipeum (Prophetia Ezechielis 26, 8)

  • Haec dices ad eos: Sic dicit Dominus Deus: Vivo ego, qui in ruinosis habitant, gladio cadent; et, qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum; qui autem in praesidiis et in speluncis sunt, peste morientur. (Prophetia Ezechielis 33, 27)

  • Petite a Domino pluviam in tempore pluviae serotinae. Dominus facit fulgura et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro. (Prophetia Zachariae 10, 1)

  • et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae, nec erit sterilis vobis vinea in agro, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 11)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina