Znaleziono 10 Wyniki dla: disperdet

  • disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et possidebitis eas, quae maiores et fortiores vobis sunt; (Liber Deuteronomii 11, 23)

  • Et rursum: “In hoc, inquit, scietis quod Deus vivens in medio vestri est et disperdet in conspectu vestro Chananaeum et Hetthaeum, Hevaeum et Pherezaeum, Gergesaeum quoque et Amorraeum et Iebusaeum. (Liber Iosue 3, 10)

  • Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis terram eorum, sicut vobis pollicitus est. (Liber Iosue 23, 5)

  • “Et quis es tu, Achior, et mercennarii Ephraim, quoniam prophetasti nobis sicut hodie et dixisti quoniam genus filiorum Israel non expugnatur, quoniam Deus eorum proteget eos? Et quis est Deus, nisi Nabuchodonosor rex omnis terrae? Hic mittet potestatem suam et disperdet eos a facie terrae, et non liberabit eos Deus eorum. (Liber Iudith 6, 2)

  • et reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum disperdet eos, (Liber Psalmorum 94, 23)

  • disperdet illos Dominus Deus noster. (Liber Psalmorum 94, 24)

  • SIN. Custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet. (Liber Psalmorum 145, 20)

  • Anima enim nequam disperdet eum, qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum et deducet in sortem impiorum. (Liber Ecclesiasticus 6, 4)

  • et sicut cataclysmus aridam inebriavit. Sic ira ipsius gentes, quae non exquisierunt eum, disperdet, (Liber Ecclesiasticus 39, 28)

  • Disperdet Dominus virum, qui fecerit hoc, filium et nepotem, de tabernaculis Iacob et de offerentibus munus Domino exercituum. (Prophetia Malachiae 2, 12)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina