Znaleziono 248 Wyniki dla: hodie

  • Et ait Moyses ad populum: “Nolite timere; state et videte salutem Domini, quam facturus est vobis hodie; Aegyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. (Liber Exodus 14, 13)

  • Dixitque Moyses: “Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domino; non invenietur hodie in agro. (Liber Exodus 16, 25)

  • qui dixit ei: “Vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras; laventque vestimenta sua (Liber Exodus 19, 10)

  • Et ait Moyses: “Implestis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et in fratre suo, ut detur vobis benedictio”. (Liber Exodus 32, 29)

  • Observa cuncta, quae hodie mando tibi: ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorraeum et Chananaeum et Hetthaeum, Pherezaeum quoque et Hevaeum et Iebusaeum. (Liber Exodus 34, 11)

  • bovem et arietem pro pacificis, et immolate eos coram Domino, et sacrificium similae oleo conspersae: hodie enim Dominus apparebit vobis"”. (Liber Leviticus 9, 4)

  • Respondit Aaron: “Oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum eorum coram Domino; mihi autem accidit, quod vides. Quomodo potui comedere eam et placere Domino?”. (Liber Leviticus 10, 19)

  • Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae caeli plurimi. (Liber Deuteronomii 1, 10)

  • Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii, qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur; et ipsis dabo terram, et possidebunt eam. (Liber Deuteronomii 1, 39)

  • “Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar; (Liber Deuteronomii 2, 18)

  • Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni caelo, ut, audito nomine tuo, paveant et contremiscant coram te”. (Liber Deuteronomii 2, 25)

  • Et quae est alia gens sic inclita, ut habeat praecepta iustaque iudicia, sicut est universa lex haec, quam ego proponam hodie ante oculos vestros? (Liber Deuteronomii 4, 8)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina