Znaleziono 467 Wyniki dla: ille

  • et, qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis coetus, sive ille peregrinus sive civis fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur. (Liber Leviticus 24, 16)

  • Si attenuatus frater tuus vendiderit partem possessionis suae, veniet ut redemptor propinquus eius, et redimet, quod ille vendiderat. (Liber Leviticus 25, 25)

  • Si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit, sistet eum coram sacerdote, et quantum ille aestimaverit et viderit posse reddere, tantum dabit. (Liber Leviticus 27, 8)

  • Sin autem ille, qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem aestimationis supra et habebit domum. (Liber Leviticus 27, 15)

  • Quod si voluerit redimere agrum ille, qui voverat, addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum. (Liber Leviticus 27, 19)

  • supputabit ei sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium, quod dabit ille, qui voverat, in ipso die ut sanctum Domino. (Liber Leviticus 27, 23)

  • “Loquere ad filios Israel: Vir sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quae solent hominibus accidere, et fraude transgressi fuerint mandatum Domini, ille homo reus erit; (Liber Numeri 5, 6)

  • Cui ille respondit: “Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum”. (Liber Numeri 10, 30)

  • Et ille: “Noli, inquit, nos relinquere; tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. (Liber Numeri 10, 31)

  • At ille: “Quid, inquit, aemularis pro me? Quis tribuat, ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum?”. (Liber Numeri 11, 29)

  • Vocatusque est ille locus Cibrottaava; ibi enim sepelierunt populum, qui desideraverat. (Liber Numeri 11, 34)

  • Anima vero, quae per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille sive peregrinus, quoniam adversus Dominum rebellis fuit, peribit de populo suo. (Liber Numeri 15, 30)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina