Znaleziono 17 Wyniki dla: legit

  • Assumensque volumen foederis legit, audiente populo, qui dixerunt: “Omnia, quae locutus est Dominus, faciemus et erimus oboedientes”. (Liber Exodus 24, 7)

  • post haec legit omnia verba legis, benedictionem et maledictionem, secundum cuncta, quae scripta erant in legis volumine. (Liber Iosue 8, 34)

  • Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam: “Librum legis repperi in domo Domini!”. Deditque Helcias volumen Saphan, qui et legit illud. (Liber II Regum 22, 8)

  • Haec dicit Dominus: Ecce ego adducam mala super locum hunc et super habitatores eius omnia verba libri, quae legit rex Iudae, (Liber II Regum 22, 16)

  • ascendit domum Domini, unaque omnes viri Iudae et habitatores Ierusalem, sacerdotes et Levitae et cunctus populus a minimo usque ad maximum. Quibus audientibus, in domo Domini legit rex omnia verba voluminis foederis inventi in domo Domini. (Liber II Paralipomenon 34, 30)

  • Et legit in eo in platea, quae erat ante portam Aquarum, de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et eorum, qui intellegere poterant; et aures omnis populi erant erectae ad librum legis. (Liber Nehemiae 8, 3)

  • Legit autem in libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum; et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo conventum iuxta ordinationem. (Liber Nehemiae 8, 18)

  • Et venit Ionathas in Ierusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum, qui in arce erant; (Liber I Maccabaeorum 10, 7)

  • et erit, sicut cum messor arripit culmos, et brachium eius spicas legit; et erit, sicut cum quis quaerit spicas in valle Raphaim. (Liber Isaiae 17, 5)

  • Et tulit Ezechias epistulam de manu nuntiorum et legit eam. Et ascendit in domum Domini et expandit eam Ezechias coram Domino. (Liber Isaiae 37, 14)

  • Legit ergo Sophonias sacerdos epistulam istam in auribus Ieremiae prophetae. (Liber Ieremiae 29, 29)

  • Et dixerunt ad eum: “Sede et lege haec in auribus nostris”; et legit Baruch in auribus eorum. (Liber Ieremiae 36, 15)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina