Znaleziono 109 Wyniki dla: ligna

  • Dixitque Deus: “Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram et universa ligna, quae habent in semetipsis fructum ligni portantem sementem, ut sint vobis in escam (Liber Genesis 1, 29)

  • Igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes suos et Isaac filium suum. Cumque concidisset ligna in holocaustum, surrexit et abiit ad locum, quem praeceperat ei Deus. (Liber Genesis 22, 3)

  • Tulit quoque ligna holocausti et imposuit super Isaac filium suum; ipse vero portabat in manibus ignem et cultrum. Cumque duo pergerent simul, (Liber Genesis 22, 6)

  • dixit Isaac Abrahae patri suo: “Pater mi”. Ille respondit: “Quid vis, fili?”. “Ecce, inquit, ignis et ligna; ubi est victima holocausti?”. (Liber Genesis 22, 7)

  • et venerunt ad locum, quem ostenderat ei Deus, in quo aedificavit Abraham altare et desuper ligna composuit. Cumque colligasset Isaac filium suum, posuit eum in altari super struem lignorum (Liber Genesis 22, 9)

  • Introierunt ergo Moyses et Aaron ad pharaonem et dixerunt ei: “Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Usquequo non vis subici mihi? Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. 4 Sin autem resistis et non vis dimittere eum, ecce ego inducam cras locustam in fines tuos, 5 quae operiat superficiem terrae, ne quidquam eius appareat, sed comedatur, quod residuum fuerit grandini; corrodet enim omnia ligna, quae germinant in agris. 6 Et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Aegyptiorum, quantam non viderunt patres tui et avi, ex quo orti sunt super terram usque in praesentem diem”. Avertitque se et egressus est a pharaone. (Liber Exodus 10, 3)

  • et pelles arietum rubricatas pellesque delphini et ligna acaciae, (Liber Exodus 25, 5)

  • ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, ad faciendum omne opus; (Liber Exodus 31, 5)

  • et pelles arietum rubricatas et pelles delphini, ligna acaciae (Liber Exodus 35, 7)

  • ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, quidquid fabre adinveniri potest. (Liber Exodus 35, 33)

  • dividetque offerens membra, caput et adipem, et sacerdos imponet ea super ligna, quibus subest ignis in altari. (Liber Leviticus 1, 12)

  • Ignis autem in altari semper ardebit, non exstinguetur, quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et, imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. (Liber Leviticus 6, 5)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina