Znaleziono 109 Wyniki dla: ligna

  • tignariis videlicet et caementariis et his, qui interrupta componunt, et ut emantur ligna et lapides de lapicidinis ad instaurandum templum. (Liber II Regum 22, 6)

  • Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque, ut aedificarent ei domum. (Liber I Paralipomenon 14, 1)

  • Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino, quia venit iudicare terram. (Liber I Paralipomenon 16, 33)

  • Dixit autem Ornan ad David: “Tolle, et faciat dominus meus rex, quodcumque ei placet; sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium; omnia libens praebebo”. (Liber I Paralipomenon 21, 23)

  • Ligna quoque cedrina non poterant aestimari, quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David. (Liber I Paralipomenon 22, 4)

  • Ecce ego in labore meo praeparavi impensas domus Domini: auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum, aeris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine. Ligna et lapides praeparavi; tu autem ad ea adicies. (Liber I Paralipomenon 22, 14)

  • Ego autem totis viribus meis praeparavi impensas domus Dei mei: aurum ad vasa aurea et argentum in argentea, aes in aenea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea, lapides onychinos et ad inserendum, durum caementum et lapides diversorum colorum omnemque pretiosum lapidem et marmor Parium abundantissime. (Liber I Paralipomenon 29, 2)

  • Misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens: “Sicut egisti cum David patre meo et misisti ei ligna cedrina, ut aedificaret sibi domum ad habitandum in ea, (Liber II Paralipomenon 2, 2)

  • Sed et ligna cedrina mitte mihi et arceuthina et pinea de Libano; scio enim quod servi tui noverint caedere ligna de Libano, et erunt servi mei cum servis tuis, (Liber II Paralipomenon 2, 7)

  • ut parentur mihi ligna plurima; domus enim, quam cupio aedificare, magna erit nimis et inclita. (Liber II Paralipomenon 2, 8)

  • Praeterea operariis, qui caesuri sunt ligna, servis tuis dabo in cibaria tritici choros viginti milia et hordei choros totidem et vini viginti milia batos, olei quoque batos viginti milia”. (Liber II Paralipomenon 2, 9)

  • Nos autem caedemus ligna de Libano, quot necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Ioppe; tuum autem erit transferre ea in Ierusalem”. (Liber II Paralipomenon 2, 15)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina