Znaleziono 127 Wyniki dla: mandata

  • eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et iustificationes legesque servaverit”. (Liber Genesis 26, 5)

  • Similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis, qui sequebantur greges, dicens: “Iisdem verbis loquimini ad Esau, cum inveneritis eum, (Liber Genesis 32, 20)

  • Dixit autem Dominus ad Moysen: “Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam? (Liber Exodus 16, 28)

  • Dixit autem Dominus ad Moysen: “Ascende ad me in montem et esto ibi; daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata, quae scripsi, ut doceas eos”. (Liber Exodus 24, 12)

  • Custodite mandata mea. Nolite facere legitima abominabilia, quae fecerunt hi, qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester”. (Liber Leviticus 18, 30)

  • Custodite mandata mea et facite ea. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 31)

  • Si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea, (Liber Leviticus 26, 3)

  • Quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata haec, (Liber Leviticus 26, 14)

  • Haec sunt mandata atque iudicia, quae mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israel in campestribus Moab supra Iordanem contra Iericho. (Liber Numeri 36, 13)

  • Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, neque auferetis ex eo; custodite mandata Domini Dei vestri, quae ego praecipio vobis. (Liber Deuteronomii 4, 2)

  • Custodi praecepta eius atque mandata, quae ego praecipio tibi hodie, ut bene sit tibi et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi”. (Liber Deuteronomii 4, 40)

  • Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum? (Liber Deuteronomii 5, 29)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina