Znaleziono 34 Wyniki dla: pascua

  • Suburbana autem pascua eorum non venient, quia possessio sempiterna est eis. (Liber Leviticus 25, 34)

  • et profecti sunt ad introitum Gedor usque ad orientem vallis, ut quaererent pascua gregibus suis. (Liber I Paralipomenon 4, 39)

  • Stillabunt pascua deserti, et exsultatione colles accingentur. (Liber Psalmorum 65, 13)

  • qui dixerunt: “Hereditate possideamus pascua Dei!”. (Liber Psalmorum 83, 13)

  • Cumque pugna valida fieret et hi, qui circa Iudam erant, per auxilium Dei prospere gessissent, nomades victi petebant a Iuda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos et in ceteris profuturos eis. (Liber II Maccabaeorum 12, 11)

  • Venatio leonis onager in eremo, sic et pascua divitum sunt pauperes. (Liber Ecclesiasticus 13, 23)

  • Et in omnes montes, qui in sarculo sarriebantur, nemo veniet prae terrore spinarum et veprium, et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris. (Liber Isaiae 7, 25)

  • Domus enim dimissa est; multitudo urbis relicta est, Ophel et Bahan erunt speluncae usque in aeternum, gaudium onagrorum, pascua gregum, (Liber Isaiae 32, 14)

  • Et orientur in domibus eius spinae, urticae et paliurus in munitionibus eius; et erit cubile draconum et pascua struthionum. (Liber Isaiae 34, 13)

  • ut diceres his, qui vincti sunt: “Exite”, et his, qui in tenebris: “Revelamini”. Super vias pascentur, et in omnibus collibus decalvatis pascua eorum; (Liber Isaiae 49, 9)

  • Et erit Saron in pascua gregum, et vallis Achor in cubile armentorum populo meo, qui quaesierunt me. (Liber Isaiae 65, 10)

  • Super montes assumam fletum ac lamentum et super pascua deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audiunt vocem gregis; a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt, recesserunt. (Liber Ieremiae 9, 9)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina