Znaleziono 18 Wyniki dla: praeda

  • Catulus leonis Iuda: a praeda, fili mi, ascendisti; requiescens accubuit ut leo et quasi leaena; quis suscitabit eum? (Liber Genesis 49, 9)

  • Et de omni praeda, sive vestimentum fuerit sive aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno, lustrabitis”. (Liber Numeri 31, 20)

  • Fuit autem praeda, quae supererat, quam exercitus ceperat, ovium sescenta septuaginta quinque milia, (Liber Numeri 31, 32)

  • Unusquisque enim, quod in praeda rapuerat, suum erat. (Liber Numeri 31, 53)

  • Dixitque ad eos: “Unam petitionem postulo a vobis: date mihi unusquisque anulum ex praeda sua”. Anulos enim aureos Ismaelitae habere consuerant. (Liber Iudicum 8, 24)

  • Qui responderunt: “Libentissime dabimus”. Expandentesque super terram pallium proiecerunt in eo unusquisque anulum de praeda sua. (Liber Iudicum 8, 25)

  • quanto magis si comedisset hodie populus de praeda inimicorum suorum, quam repperit? Nonne nunc maior facta fuisset plaga in Philisthim?”. (Liber I Samuelis 14, 30)

  • Tulit autem populus de praeda oves et boves, primitias eorum, quae caesa sunt, ut immolet Domino Deo tuo in Galgalis”. (Liber I Samuelis 15, 21)

  • Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant super faciem universae terrae comedentes et bibentes et festum celebrantes pro cuncta praeda et spoliis, quae ceperant de terra Philisthim et de terra Iudae. (Liber I Samuelis 30, 16)

  • Cepit ergo David universos greges et armenta, et minaverunt ante faciem eius possessionem hanc dixeruntque: “Haec est praeda David”. (Liber I Samuelis 30, 20)

  • Respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris, qui ierant cum David, dixit: “Quia non venerunt nobiscum, non dabimus eis quidquam de praeda, quam eruimus; sed sufficiat unicuique uxor sua et filii; quos cum acceperint, recedant”. (Liber I Samuelis 30, 22)

  • Venit ergo David in Siceleg et misit dona de praeda senioribus Iudae proximis suis dicens: “Accipite benedictionem de praeda hostium Domini”; (Liber I Samuelis 30, 26)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina