Znaleziono 21 Wyniki dla: spelunca

  • Surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens: “Domine mi rex!”. Et respexit Saul post se, et inclinans se David pronus in terram adoravit (Liber I Samuelis 24, 9)

  • Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus hodie in manu mea in spelunca; et dictum est mihi, ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus. Dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est (Liber I Samuelis 24, 11)

  • Cumque venisset illuc, mansit in spelunca. Et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi: “Quid hic agis, Elia?”. (Liber I Regum 19, 9)

  • Et procedens magna facta est valde et senuit in domo mariti sui Manasses annos centum quinque; et dimisit abram suam liberam. Et mortua est in Betulia, et sepelierunt eam in spelunca. (Liber Iudith 16, 23)

  • SADE. Oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Insidiatur, ut rapiat pauperem; rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum. (Liber Psalmorum 10, 9)

  • Neque enim, quae continebat illos, spelunca sine timore custodiebat, quoniam sonitus descendentes perturbabant illos, et phantasmata tristi vultu maerentia apparebant. (Liber Sapientiae 17, 4)

  • Numquid spelunca latronum facta est domus ista, super quam invocatum est nomen meum in oculis vestris? Ecce, etiam ego vidi, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 7, 11)

  • Ubi est habitaculum leonum, et spelunca catulorum leonum, ad quam ivit leo, ut duceret illuc catulum leonis, et non erat qui exterreret? (Prophetia Nahum 2, 12)

  • Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum; erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. (Evangelium secundum Ioannem 11, 38)


“Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação, perturbação e ansiedade. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina