Znaleziono 211 Wyniki dla: sumus

  • Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nomine mur, et sumus! Propter hoc mundus non cognoscit nos, quia non cognovit eum. (Epistula I Ioannis 3, 1)

  • Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quid erimus; scimus quoniam, cum ipse apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est. (Epistula I Ioannis 3, 2)

  • In hoc cognoscemus quoniam ex veritate sumus, et in conspectu eius placabimus corda nostra, (Epistula I Ioannis 3, 19)

  • Nos ex Deo sumus. Qui cognoscit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos. Ex hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris. (Epistula I Ioannis 4, 6)

  • In hoc consummata est caritas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii; quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. (Epistula I Ioannis 4, 17)

  • Scimus quoniam ex Deo sumus, et mundus totus in Maligno positus est. (Epistula I Ioannis 5, 19)

  • Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum, qui verus est; et sumus in eo, qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vita aeterna. (Epistula I Ioannis 5, 20)


“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina