Znaleziono 81 Wyniki dla: timere

  • Noli timere, quia non confunderis, neque erubescas, quia non te pudebit; nam confusionis adulescentiae tuae oblivisceris et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius. (Liber Isaiae 54, 4)

  • Tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia, quae ego praecipio tibi; ne timeas a facie eorum, alioquin timere te faciam vultum eorum. (Liber Ieremiae 1, 17)

  • sicut formido in cucumerario sunt et non loquentur, portantur, quia incedere non valent: nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere nec bene”. (Liber Ieremiae 10, 5)

  • Et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et comitibus eorum dicens: “Nolite timere servire Chaldaeis; habitate in terra et servite regi Babylonis, et bene erit vobis. (Liber Ieremiae 40, 9)

  • Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis; nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego, ut salvos vos faciam et eruam de manu eius; (Liber Ieremiae 42, 11)

  • Et tu noli timere, serve meus Iacob, ait Dominus, quia tecum ego sum, quia ego consumam cunctas gentes, ad quas eieci te; te vero non consumam, sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi”. (Liber Ieremiae 46, 28)

  • et dixit: “Noli timere, vir desideriorum; pax tibi, confortare et esto robustus”. Cumque loqueretur mecum, convalui et dixi: “Loquere, domine mi, quia confortasti me”. (Prophetia Danielis 10, 19)

  • Noli timere, terra; exsulta et laetare, quoniam magna Dominus operatus est. (Prophetia Ioel 2, 21)

  • Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt pascua deserti, quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt divitias suas. (Prophetia Ioel 2, 22)

  • Vox Domini ad civitatem clamat - et sapientia est timere nomen tuum -: “Audite, tribus et coetus civitatis! (Prophetia Michaeae 6, 9)

  • In die illa dicetur Ierusalem: “Noli timere, Sion; ne dissolvantur manus tuae! (Prophetia Sophoniae 3, 16)

  • Verbum quod pepigi vobiscum, cum egrederemini de terra Aegypti, et spiritus meus stat in medio vestrum; nolite timere. (Prophetia Aggaei 2, 5)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina