Znaleziono 143 Wyniki dla: vester

  • Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 16)

  • Erat autem Parasceve Paschae, hora erat quasi sexta. Et dicit Iudaeis: “Ecce rex vester!”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 14)

  • Moyses quidem dixit: “Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me; ipsum audietis iuxta omnia, quaecumque locutus fuerit vobis. (Actus Apostolorum 3, 22)

  • Contradicentibus autem eis et blasphemantibus, excutiens vestimenta dixit ad eos: “Sanguis vester super caput vestrum! Mundus ego. Ex hoc nunc ad gentes vadam”. (Actus Apostolorum 18, 6)

  • Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote, immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. (Epistula I ad Corinthios 15, 58)

  • Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud eum. (Epistula ad Ephesios 6, 9)

  • Sermo vester semper sit in gratia, sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. (Epistula ad Colossenses 4, 6)

  • Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 23)

  • Miseri estote et lugete et plorate; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in maerorem. (Epistula Iacobi 4, 9)

  • Sobrii estote, vigilate. Adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. (Epistula I Petri 5, 8)

  • Ego Ioannes, frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu, fui in insula, quae appellatur Patmos, propter verbum Dei et testimonium Iesu. (Apocalypsis Ioannis 1, 9)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina