Znaleziono 99 Wyniki dla: Chanaan

  • Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est. (Liber Genesis 37, 1)

  • ingressi sunt terram Ægypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan. (Liber Genesis 42, 5)

  • et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria. (Liber Genesis 42, 7)

  • At illi: Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan: minimus cum patre nostro est, alius non est super. (Liber Genesis 42, 13)

  • Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quæ accidissent sibi, dicentes: (Liber Genesis 42, 29)

  • Duodecim fratres uno patre geniti sumus: unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan. (Liber Genesis 42, 32)

  • pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan: et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum? (Liber Genesis 44, 8)

  • Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens: Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan, (Liber Genesis 45, 17)

  • Qui ascendentes ex Ægypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob. (Liber Genesis 45, 25)

  • et omnia quæ possederat in terra Chanaan: venitque in Ægyptum cum omni semine suo, (Liber Genesis 46, 6)

  • Filii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara ; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul. (Liber Genesis 46, 12)

  • At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me: (Liber Genesis 46, 31)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina