Znaleziono 54 Wyniki dla: Cherubim

  • Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ. (Liber Genesis 3, 24)

  • Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi. (Liber Exodus 25, 18)

  • Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël. (Liber Exodus 25, 22)

  • Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii : (Liber Exodus 37, 7)

  • cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius : duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii, (Liber Exodus 37, 8)

  • Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei. (Liber Numeri 7, 89)

  • Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam fœderis Domini exercituum sedentis super cherubim: erantque duo filii Heli cum arca fœderis Dei, Ophni et Phinees. (Liber I Samuelis 4, 4)

  • Surrexitque David, et abiit, et universus populus qui erat cum eo de viris Juda, ut adducerent arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum, sedentis in cherubim super eam. (Liber II Samuelis 6, 2)

  • Et ascendit super cherubim, et volavit: et lapsus est super pennas venti. (Liber II Samuelis 22, 11)

  • Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis. (Liber I Regum 6, 23)

  • Decem quoque cubitorum erat cherub secundus : in mensura pari, et opus unum erat in duobus cherubim, (Liber I Regum 6, 25)

  • Posuitque cherubim in medio templi interioris : extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum : alæ autem alteræ in media parte templi se invicem contingebant. (Liber I Regum 6, 27)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina