Znaleziono 11 Wyniki dla: Chusai

  • Cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste, et terra pleno capite. (Liber II Samuelis 15, 32)

  • Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Jerusalem. (Liber II Samuelis 15, 37)

  • Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum: Salve rex, salve rex. (Liber II Samuelis 16, 16)

  • Responditque Chusai ad Absalom: Nequaquam: quia illius ero, quem elegit Dominus, et omnis hic populus, et universus Israël: et cum eo manebo. (Liber II Samuelis 16, 18)

  • Ait autem Absalom: Vocate Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat. (Liber II Samuelis 17, 5)

  • Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum: Hujuscemodi sermonem locutus est Achitophel: facere debemus an non? quod das consilium? (Liber II Samuelis 17, 6)

  • Et dixit Chusai ad Absalom: Non est bonum consilium quod dedit Achitophel hac vice. (Liber II Samuelis 17, 7)

  • Et rursum intulit Chusai: Tu nosti patrem tuum, et viros qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu sæviat: sed et pater tuus vir bellator est, nec morabitur cum populo. (Liber II Samuelis 17, 8)

  • Dixitque Absalom, et omnes viri Israël: Melius est consilium Chusai Arachitæ, consilio Achitophel: Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. (Liber II Samuelis 17, 14)

  • Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senioribus Israël: et ego tale et tale dedi consilium. (Liber II Samuelis 17, 15)

  • Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis. (Liber I Paralipomenon 27, 33)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina