Znaleziono 85 Wyniki dla: Cubitorum

  • Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique: et in manu viri calamus mensuræ sex cubitorum et palmo: et mensus est latitudinem ædificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno. (Prophetia Ezechielis 40, 5)

  • Et mensus est vestibulum portæ octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis: vestibulum autem portæ erat intrinsecus. (Prophetia Ezechielis 40, 9)

  • Et mensus est latitudinem liminis portæ decem cubitorum, et longitudinem portæ tredecim cubitorum. (Prophetia Ezechielis 40, 11)

  • Et marginem ante thalamos, cubiti unius, et cubitus unus finis utrimque: thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde. (Prophetia Ezechielis 40, 12)

  • Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus, latitudinem viginti quinque cubitorum, ostium contra ostium. (Prophetia Ezechielis 40, 13)

  • Et thalamos ejus tres hinc et tres inde, et frontem ejus et vestibulum ejus secundum mensuram portæ prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum. (Prophetia Ezechielis 40, 21)

  • Et fenestras ejus, et vestibula in circuitu, sicut fenestras ceteras: quinquaginta cubitorum longitudine, et latitudine viginti quinque cubitorum. (Prophetia Ezechielis 40, 25)

  • Et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum: (Prophetia Ezechielis 40, 30)

  • Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, sicut supra: et fenestras ejus, et vestibula ejus in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum. (Prophetia Ezechielis 40, 33)

  • Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, et fenestras ejus per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum. (Prophetia Ezechielis 40, 36)

  • Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum: et altare ante faciem templi. (Prophetia Ezechielis 40, 47)

  • Et introduxit me in vestibulum templi: et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: et latitudinem portæ trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde. (Prophetia Ezechielis 40, 48)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina