Znaleziono 27 Wyniki dla: Divites

  • Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum. (Liber Genesis 36, 7)

  • Et ille: Benedicta, inquit, es a Domino, filia, et priorem misericordiam posteriore superasti: quia non es secuta juvenes, pauperes sive divites. (Liber Ruth 3, 10)

  • Hi vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quæ erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus et jumentis et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de prædationibus eorum. (Liber Iudith 15, 8)

  • Divites eguerunt, et esurierunt ; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. (Liber Psalmorum 33, 11)

  • Et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur ; omnes divites plebis. (Liber Psalmorum 44, 13)

  • Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio. (Liber Proverbiorum 10, 22)

  • positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum. (Liber Ecclesiastes 10, 6)

  • homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis. (Liber Ecclesiasticus 44, 6)

  • In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum. (Prophetia Michaeae 6, 12)

  • quæ qui possederant occidebant, et non dolebant, et vendebant ea, dicentes: Benedictus Dominus ! divites facti sumus: et pastores eorum non parcebant eis. (Prophetia Zachariae 11, 5)

  • Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa. (Evangelium secundum Marcum 12, 41)

  • Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes. (Evangelium secundum Lucam 1, 53)


“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina