Znaleziono 89 Wyniki dla: Facite

  • Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit: Ite ad Joseph: et quidquid ipse vobis dixerit, facite. (Liber Genesis 41, 55)

  • Die autem tertio eductis de carcere, ait: Facite quæ dixi, et vivetis: Deum enim timeo. (Liber Genesis 42, 18)

  • Igitur Israël pater eorum dixit ad eos: Si sic necesse est, facite quod vultis: sumite de optimis terræ fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resinæ, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum. (Liber Genesis 43, 11)

  • Qui ait eis : Hoc est quod locutus est Dominus : Requies sabbati sanctificata est Domino cras : quodcumque operandum est, facite, et quæ coquenda sunt coquite : quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane. (Liber Exodus 16, 23)

  • ait Moyses: Iste est sermo, quem præcepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria ejus. (Liber Leviticus 9, 6)

  • Custodite omnia præcepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 37)

  • Custodite præcepta mea, et facite ea: ego Dominus qui sanctifico vos. (Liber Leviticus 20, 8)

  • Custodite leges meas, atque judicia, et facite ea: ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi. (Liber Leviticus 20, 22)

  • Custodite mandata mea, et facite ea. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 31)

  • Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea: ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, (Liber Leviticus 25, 18)

  • sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint Sancta sanctorum. Aaron et filii ejus intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat. (Liber Numeri 4, 19)

  • Hoc igitur facite: tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum: (Liber Numeri 16, 6)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina