Znaleziono 63 Wyniki dla: Initio
cunctarum in circuitu gentium, quæ juxta vel procul sunt, ab initio usque ad finem terræ, (Liber Deuteronomii 13, 7)
et ad populum sic locutus est: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor: servieruntque diis alienis. (Liber Iosue 24, 2)
Tollens autem Respha filia Aja cilicium, substravit sibi supra petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de cælo: et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem. (Liber II Samuelis 21, 10)
Respondit itaque nuntiis Benadad : Dicite domino meo regi : Omnia propter quæ misisti ad me servum tuum in initio, faciam : hanc autem rem facere non possum. (Liber I Regum 20, 9)
Numquid non audisti quid ab initio fecerim? ex diebus antiquis plasmavi illud, et nunc adduxi: eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitæ. (Liber II Regum 19, 25)
filii Abisue, filii Phinees, filii Eleazar, filii Aaron sacerdotis ab initio. (Liber Esdrae 7, 5)
et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi. (Liber Iudith 9, 10)
Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua: cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui. (Liber Iudith 9, 11)
Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi: sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. (Liber Iudith 9, 16)
Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hæreditatis tuæ, mons Sion, in quo habitasti in eo. (Liber Psalmorum 73, 2)
Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum: (Liber Psalmorum 76, 12)
Aperiam in parabolis os meum ; loquar propositiones ab initio. (Liber Psalmorum 77, 2)