Znaleziono 185 Wyniki dla: Joseph

  • Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt: ac veste mutata obtulerunt ei. (Liber Genesis 41, 14)

  • Respondit Joseph: Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni. (Liber Genesis 41, 16)

  • Respondit Joseph: Somnium regis unum est: quæ facturus est Deus, ostendit Pharaoni. (Liber Genesis 41, 25)

  • Dixit ergo ad Joseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero? (Liber Genesis 41, 39)

  • Dixitque rursus Pharao ad Joseph: Ecce, constitui te super universam terram Ægypti. (Liber Genesis 41, 41)

  • Dixit quoque rex ad Joseph: Ego sum Pharao: absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægypti. (Liber Genesis 41, 44)

  • Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua ægyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram Ægypti (Liber Genesis 41, 45)

  • Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames: quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos. (Liber Genesis 41, 50)

  • cœperunt venire septem anni inopiæ, quos prædixerat Joseph: et in universo orbe fames prævaluit, in cuncta autem terra Ægypti panis erat. (Liber Genesis 41, 54)

  • Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit: Ite ad Joseph: et quidquid ipse vobis dixerit, facite. (Liber Genesis 41, 55)

  • Crescebat autem quotidie fames in omni terra: aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat Ægyptiis: nam et illos oppresserat fames. (Liber Genesis 41, 56)

  • Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in Ægypto, (Liber Genesis 42, 3)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina