Znaleziono 25 Wyniki dla: Macula

  • Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : juxta quem ritum tolletis et hædum. (Liber Exodus 12, 5)

  • Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret: (Liber Leviticus 1, 10)

  • Et ad filios Israël loqueris: Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum, (Liber Leviticus 9, 3)

  • et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagæ carni reliquæ æqualis: (Liber Leviticus 13, 32)

  • Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute, (Liber Leviticus 13, 35)

  • Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronuntiet mundum. (Liber Leviticus 13, 37)

  • si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti: (Liber Leviticus 13, 49)

  • die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similæ in sacrificium, quæ conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium. (Liber Leviticus 14, 10)

  • Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret ut acceptabile sit: omnis macula non erit in eo. (Liber Leviticus 22, 21)

  • Ista est religio victimæ, quam constituit Dominus. Præcipe filiis Israël, ut adducant ad te vaccam rufam ætatis integræ, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum: (Liber Numeri 19, 2)

  • Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide, comede juxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in urbibus tuis: sive immundum fuerit, hoc est, maculatum et debile: sive mundum, hoc est, integrum et sine macula, quod offerri licet, sicut capream et cervum, comedes: (Liber Deuteronomii 12, 15)

  • Non immolabis Domino Deo tuo ovem, et bovem, in quo est macula, aut quippiam vitii: quia abominatio est Domino Deo tuo. (Liber Deuteronomii 17, 1)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina