Znaleziono 173 Wyniki dla: Noster

  • Dixitque major ad minorem: Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ. (Liber Genesis 19, 31)

  • Responderunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tuæ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit. (Liber Genesis 37, 8)

  • Qui responderunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati, adoraverunt eum. (Liber Genesis 43, 28)

  • Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint? (Liber Genesis 44, 7)

  • Et dixit pater noster: Revertimini, et emite nobis parum tritici. (Liber Genesis 44, 25)

  • Cui diximus: Ire non possumus: si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul: alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri. (Liber Genesis 44, 26)

  • Qui responderunt: Salus nostra in manu tua est: respiciat nos tantum dominus noster, et læti serviemus regi. (Liber Genesis 47, 25)

  • Qui respondit : Cras. At ille : Juxta, inquit, verbum tuum faciam : ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster. (Liber Exodus 8, 10)

  • Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. (Liber Numeri 10, 31)

  • Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est: hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri. (Liber Numeri 27, 3)

  • Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: Servi tui sumus: faciemus quod jubet dominus noster. (Liber Numeri 32, 25)

  • Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens: Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis: (Liber Deuteronomii 1, 6)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina