Znaleziono 156 Wyniki dla: Pedes

  • sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore. (Liber Genesis 18, 4)

  • et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus. (Liber Genesis 19, 2)

  • Et introduxit eum in hospitium: ac destravit camelos, deditque paleas et fœnum, et aquam ad lavandos pedes ejus, et virorum qui venerant cum eo. (Liber Genesis 24, 32)

  • Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum. (Liber Genesis 43, 24)

  • Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit: appositusque est ad populum suum. (Liber Genesis 49, 32)

  • Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit præputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait : Sponsus sanguinum tu mihi es. (Liber Exodus 4, 25)

  • Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eos in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes. (Liber Exodus 25, 26)

  • Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicæ, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis, (Liber Exodus 28, 33)

  • Ipsum autem arietem secabis in frusta : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concisas carnes, et super caput illius. (Liber Exodus 29, 17)

  • lavabunt in ea Aaron et filii ejus manus suas ac pedes, (Liber Exodus 30, 19)

  • Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensæ (Liber Exodus 37, 13)

  • deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta : (Liber Exodus 39, 22)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina