Znaleziono 787 Wyniki dla: Quoque

  • Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram. (Liber Genesis 17, 15)

  • Super Ismaël quoque exaudivi te: ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. (Liber Genesis 17, 20)

  • Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub arbore. (Liber Genesis 18, 8)

  • Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque filiæ ejus cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duæ filiæ ejus cum eo. (Liber Genesis 19, 30)

  • Altera quoque die dixit major ad minorem: Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro. (Liber Genesis 19, 34)

  • Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est, Filius populi mei: ipse est pater Ammonitarum usque hodie. (Liber Genesis 19, 38)

  • Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul, (Liber Genesis 22, 6)

  • His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo: (Liber Genesis 22, 20)

  • et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph, (Liber Genesis 22, 22)

  • Et addidit, dicens: Palearum quoque et fœni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum. (Liber Genesis 24, 25)

  • Prolatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus, dedit ea Rebeccæ pro munere: fratribus quoque ejus et matri dona obtulit. (Liber Genesis 24, 53)

  • Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo, (Liber Genesis 24, 64)


“Meu Deus, perdoa-me. Nunca Te ofereci nada na minha vida e, agora, por este pouco que estou sofrendo, em comparação a tudo o que Tu sofreste na Cruz, eu reclamo injustamente!” São Padre Pio de Pietrelcina