Znaleziono 55 Wyniki dla: Sanctuarium

  • Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine : sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ. (Liber Exodus 15, 17)

  • Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum : (Liber Exodus 25, 8)

  • Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur. (Liber Exodus 26, 33)

  • Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum. (Liber Exodus 28, 29)

  • Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur. (Liber Exodus 28, 35)

  • ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suæ. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur in sanctuarium, donec impleantur dies purificationis suæ. (Liber Leviticus 12, 4)

  • et præcepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum), (Liber Leviticus 16, 2)

  • et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israël, et a prævaricationibus eorum, cunctisque peccatis. Juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter eos, in medio sordium habitationis eorum. (Liber Leviticus 16, 16)

  • Nullus hominum sit in tabernaculo, quando pontifex sanctuarium ingreditur, ut roget pro se, et pro domo sua, et pro universo cœtu Israël, donec egrediatur. (Liber Leviticus 16, 17)

  • Postquam emundaverit sanctuarium, et tabernaculum, et altare, tunc offerat hircum viventem: (Liber Leviticus 16, 20)

  • revertetur Aaron in tabernaculum testimonii, et depositis vestibus, quibus prius indutus erat, cum intraret sanctuarium, relictisque ibi, (Liber Leviticus 16, 23)

  • Vitulum autem, et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in sanctuarium, ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum, ac fimum: (Liber Leviticus 16, 27)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina