Znaleziono 12 Wyniki dla: Superhumeralis

  • et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem. (Liber Exodus 28, 12)

  • Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. (Liber Exodus 28, 15)

  • et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit. (Liber Exodus 28, 25)

  • Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt. (Liber Exodus 28, 26)

  • Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali, (Liber Exodus 28, 27)

  • et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari. (Liber Exodus 28, 28)

  • Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam, (Liber Exodus 28, 31)

  • lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis. (Liber Exodus 35, 9)

  • posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 7)

  • Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta : (Liber Exodus 39, 8)

  • e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant. (Liber Exodus 39, 17)

  • Fecerunt quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam, (Liber Exodus 39, 20)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina