Znaleziono 40 Wyniki dla: Tentoria

  • Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis. (Liber Exodus 19, 2)

  • Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos : latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria. (Liber Exodus 26, 2)

  • Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine. (Liber Exodus 27, 9)

  • Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea. (Liber Exodus 27, 11)

  • In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem. (Liber Exodus 27, 12)

  • In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem : (Liber Exodus 27, 14)

  • et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem. (Liber Exodus 27, 15)

  • Fecit et atrium, in cujus australi plaga erant tentoria de bysso retorta, cubitorum centum, (Liber Exodus 38, 9)

  • Æque ad septentrionalem plagam tentoria columnæ, basesque et capita columnarum ejusdem mensuræ, et operis ac metalli, erant. (Liber Exodus 38, 11)

  • In ea vero plaga, quæ ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnæ decem cum basibus suis æneæ, et capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea. (Liber Exodus 38, 12)

  • Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria : (Liber Exodus 38, 13)

  • et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim æque cubitorum erant tentoria, columnæque tres, et bases totidem. (Liber Exodus 38, 15)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina